Praesentatio latine

Oratio De Dignitate hominis Pici Mirandulensis (1463-1494), anno 1486 conscripta, cum exaltet humanam creaturam propter libertatem et facultatem eius cognoscendi et dominandi universa, prout «Edictum (Manifesto) Renascentiae» a multis existimatur et dicitur. Oratio enimvero multa complectitur, sed prasertim de vocatione humanae creaturae agit, quae, cum sit opus non definitae imaginis, suam perfectionem (graece teleiotes) assequi debet et potest iter faciens quod a disciplina morali incipit, per imagines et cognitiones multiplices transit et ad finem ultimum, qui repraesentari nequit, pervenit. Asserit Picus hoc paradigma itineris seu progressus individui humani, cum ubique in omnibus traditionibus (culturis) inveniatur, universale esse.

Oratio ad nostrum tempus quoque loquitur, cum affirmet humanam naturam, per se debilem et non determinatam, perfici et identitatem suam assequi posse per multiplices traditiones, quarum quaeque viam diversam et tamen substantialiter eandem repraesentat.

Oratio nobis loquitur a longe. Non novit Picus noster, qui homo erat quodam modo Aetatis Mediae, neque Reformationem, neque Novum Mundum. Multa sciebat, in cognitione linguarum praesertim excellebat, sed ad fontes scriptas et documenta sua ratione, longe remota a nostra philologia et historia, accedebat. Sermo eius, sermo ille est elegantissimus humanismi saec. XV. Quam ob rem, Oratio non facillime hodie legitur.

Noster Pico-Project omnibus offertur tamquam instrumentum ad Orationem perlegendam atque interpretandam, quod rudibus primas notiones aperit et eruditissimis lectoribus textum primarum editionum praebet.

Nova inventa quae media electronica dicuntur bene, immo amplius quam ars ipsa impressionis, illi rejectioni exoterismi conveniunt quae iuvenem Picum ad publicandas suas 900 theses olim induxit.

Studia quoque communia, quae studiosos eruditosque Bolognensis atque Brunensis Universitatum in unum congregant, illam humanisticam imaginem et methodon consummatae scientiae quodammodo renovare intendunt, quae non consistit unice in cognitione illa quae specialistica dicitur, sed, omnes aspectus editionis concredendo cuique cura partialis textus commissa sit , potius confidit in circulari communicatione omnium scientiarum earumque cognatione, qua omne fragmentum ad totum se refert et quodammodo illud continet.

Home